Epistola ad Galatas*

Caput 4: Versus 24

Per allegoriam.Dicitur id per allegoriam, quando aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud intellectu significare, sicut hic per Abraham, Deus Pater: ipse est enim pater multarum gentium.Abbaenim, pater;am,multarum. Et subauditur,gentium. In monte Sina.Talis loci mentione Apostolus significat quod Judaei contra gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum, quod est Agar, id est, significatur per Agar. Agar enim alienatio, quia alienat ab haereditate.
(* Traductions européennes)